- OPE Consilio
- OPE Consiliôformula Veter. cuius verba coniunctim an disiunctim accipienda, iam olim acriter disceptatum. Sed Labeo. cuius sententia recepta est, separatim ista intelligenda docuit; cuius sententiam sic proponit Paulus: Dubitatum inter Veteres, illa verba (Edicti sive Formulae agentium ac iudicantium) ope consiliô, quemadmodum accipienda sint. Sed verius est, quod Labeo ait, separatim, non coniunctim, accipienda, ut alterutrum probatum esse satis sit, nempe Ope, aut Consilio rei factum furtum. Rationem subicit, Quia aliud factum est eius, qui Ope, aliud qui Consiliô furtum facit (h. e. furtum fieri iuvat l. qui servo 36. ff. de furt.) Opem autem fert, qui ministerium et auxilium ad surripiendas res praebet, veluti qui scalas fenestris supponit, vel ostium effringit, vel serramenta ad effringendum concedit: Item qui comitem se adiungit ac latebras praebet, ut alius furtum saceret, §. interdum quoque, Inst. de obligat, quae ex delictis nasc. Consilium vero dat, qui verbis persuadet et impellit atque consilium instituit ad furtum faciendum, nihil autem ipse auxilii praestat aut facit: ut si Titio suaseris, illi vel illi furtum facere; item noctu potius, quam interdiu; vel dum ille in conviviis est etc. Item si mihi persuadeas, pannos meos siccandos noctu in hortis meis relinquere, ut eos Titius furtô surripiat d. l. in furti 50. §. ope d. l. 1. §. persuadere, ff. de servo corrupt. l. fin. C. de noxal. act. Addit alteram rationem post haec Paulus: Nam is, pergit, qui consiliô Opeve adiutus vel adiuvans contrectavit, et furti tenetur et condictione; qui vero ope saltem iuvit aut consilium dedit, non autem contrectavit quidquam, furti quidem actione poenali, non etiam condictione tenebitur, l. 6. ff. de condict. furt. At quia obstare videbat Paulus l. saepe, 53. de verb. signif. quôd furtum non sit, cui non competat desinitio furti, et accidere possit, ut cui consiliumdabatur, id repudiet, vel ut, qui ferramenta alicui commodato dederat, vel scalas fenestris supponi iuverat, ignorâsset, quam ob causam admoverentur; ideo subicit d. l. et sane post Veter. auctoritatem eo deventum est, ut nemo Ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit (h. e. dolo opem tulerit) nec consilium (fraudulentum illud) habuisse noceat, nisi et factum secutum sit (h. e. iuxta consilii formam furtum perpetratum per eum, quocum consilium ea de re habitum est) etc. Vide Goeddeum apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. in voce Ope consilio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.